Reichhart, Gottfried "Bulle von Papst Clemens XII. an Abt Gottfried Bessel wegen der Bibliothek zu Göttweig" In: Serapeum Jg. 14, Heft 21 (1853) S. 329-331

"Bulle von Papst Clemens XII. an den Abt Gottfried Bessel wegen der Bibliothek zu Göttweig.
In nachfolgenden Zeilen theile ich den getreuen Wortlaut einer Bulle mit, wie solche Papst Clemens XII. dem bekannten Abte Gottfried Bessel zu Göttweig, dem berühmtesten aller Vorsteher dieses Benedictiner-Stiftes, zur Wahrung der von demselben grösstentheils neu begründeten und ungemein bereicherten Bibliothek im J. 1731 verliehen hatte. [1] Ich entsinne mich nicht, irgendwo ein derartiges Actenstück gelesen zu haben, ein Umstand, der mich wohl entschuldigen mag, dass ich mich versucht fühlen konnte, gegenwärtige Copie den Lesern dieser Zeitschrift vorzulegen.
CLEMENS PP. XII.
Ad futuram rei memoriam. Exponi nobis nuper fecit dilectus Filius Godefridus Besselius Abbas Monasterij Gottvicensis, Ordinis Sancti Benedicti, Viennensis in Austria, seu alterius
Civitatis vel Dioecesis, quod cum ipse tempore sui Regiminis quamdam Bibliothecam in eodem Monasterio Librorum Copia instruxerit et pro majori ornamento et eruditione, nonnullis antiquis Numismatibus ditaverit, ac proinde, ne praedicta omnia, plurimis expensis in dictam Bibliothecam collocata, cuiusquam incuria, vel arbitrio distrahi et alienari contingat, illorum conservationi et manutentioni opportune a Nobis provideri, et, ut infra, indulgeri plurimum desiderat. Nos igitur ipsnm Godefridum specialibus favoribus et gratiis prosequi volentes, et a quibusvis Excommunicationis, Suspensionis et interdicti, aliisque Ecclesiasticis Sententiis, Censuris et poenis a Jure, vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit. ad effectum praesentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutum fore censentes, suppli» cationibus eius oomine Nobis super hoc bumiliter porrectis in-clinati, omnibus et siugulis personis, tam saecularibus, quam Regularibus quacunque auctoritate, superioritate, pramineunia et potestate fungentimis et functuris. ac cuiusvis status, gradus, conditionis et dignitatis nunc et pro tempore existentibus, ne ullo unquam tempore libros, quinterna, folia, codices, scripturas, tam manu exarata, quam Typis impressa, nec non Numismata antiqua, et alia perrara in eandem Bibliothecam hactenus collocata, et in posterum collocanda, vel eorum aliqua, sub quovis quaesito colore, ingenio, causa vel praetextu extra Bibliothecam praedictam extrahere, et asportare, aut quibusvis personis commodari, sive, ut extrahantur, & asportentur, aut commodentur, permittere seu consentire audeant qnovis modo vel praesumant, sub excommunicationis, a qua nemo a quoquam, praeterquam a Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente, nisi in mortis articulo constitutus, absolutionis beneficium valeat obtinere, ac quoad Regulares, etiam privationis vocis activae et passivae poenis, per contrafacientes ipso facto absque ulla declaratione incurrendis, Apostolica auctoritate, tenore praesentium interdicimus et prohibemus. Non obstantibus praemissis, ac Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, nec non, quatenus opus sit, Monasterii et Ordinis praedictorum, etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, & consvetudinibus, privilegiis quoque, indultis et literis Apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis, illorum tenores praesentibus pro plene, et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter, & expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscunque. Volumus autem, ut praesentis prohibitionis exemplum in valvis dictae Bibliothecae, aut in aliquo alio ipsius Monasterii loco conspicuo, ubi ab omnibus cerni & legi possit, affixum assidue remaneat.
Datum Romae apud S. Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die XIV. Aprilis MDCCXXXI. Pontificatus nostri Anno Primo.
P. Gottfried Reichhart,
Bibliothekar des Benedictiner-Stiftes Göttweig."

=======================================

[1] Nach Ebert, zur Handschriftenkunde, 1. Bändchen, S. 135, kaufte Fabricius aus freier Hand, besonders collationirte Ausgaben.

 

Zur Verfügung gestellt von www.klosterbibliotheken.at