"Officium Bibliothecarii" in: "Constitutiones Religionis Clericorum Regularium Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum" Barcelona 1743 S. 308

1. Officium Bibliothecarii assignetur Religioso literis erudito, qui sciat recto ordine libros collocare, & conservare.

2. Habeat librum, in quo signet libros totius Bibliothecae, & alterum, in quo notet, qui commodantur, quos suo tempore studeat recuperare, neque sine licentia Rectoris in scriptis permittat extra Bibliothecam deportari.

3. Bis in hebdomada curet mundari Bibliothecam compositam, ac mundam, ac pulverem ex libris excuti, eosque à tineis reparari.

4. Curet, quoad fieri poterit, novis libris augeri Bibliothecam.

Zur Verfügung gestellt von www.klosterbibliotheken.at